ARATRO asinum simulbovemque jungere

ARATRO asinum simulbovemque jungere
ARATRO asinum simulbovemque jungere
vetitum Deuteronom. c. 22. v. 10. Nempe etiam asinos arâsse, constatex Esaiae c. 30. v. 24. et c. 32. v. 20. Hinc Ioseph. contra Apion. l. 2. Sunt apud nos asini --- operibus et ad agriculturam rebus necessarus minisirantes.
Sed et Romani Scriptores aratores asinos nobis describunt, Varro de R. R. l. 2. c. 6. Plin. l. 8. c. 43. et l. 17. c. 5. Columella l. 7. c. 1. Apuleius Apolog. 1. Aii: e quibus Plin. c. 43. cit. Asinum CCCC. nummûm emptum Q. Axio Senatori, opera geruli mirifica, arando quoque ex Varrone refert. Sed non id asino quod bovi, robur. Quo respiciens Euclioin Aulularia Plauti, actu 2. scen. 2. ait:
Venit hoc mihi in mentem, Megadore, te esse hominem divitem,
Factiosum, me item esse hominum pauperum pauperrimum:
Nunc si foliam locâssem meam tibi, in mentem venit.
Te bovem esse et me esse alellum, ubi tecum coniunctus siem,
Ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, etc.
Idem de equo et asino: quo haec Secu pertinent Antholog. l. 1. c. 33.
Τίπτε τὸν ὀγκιςτην` βραδύπουν ὄνον ἄμμιγ᾿ εν ἵπποις
Γυρὸν ἀλωειναῖς ἐξελάατε δρόμον;
Cur, ubi flaventes dives terit area culmas,
Iungitur altpedi tardus asellus equo?
Unde Ulysles, ut crederetur insanus, equum cum asino iunxit ad aratrum, apud Hyginum F. 95. Nicephorum Babylacem Hist. 4. Tzerzem in Lycophron. alosque Mythologos, etc. Hinc Asionrum, nisi ubi terra levu, ut Varro loquitur, nullus usus: Bos proprie aratro natus. Hunc vero primum aratro iunxiste Graeci nonnulli Cererem volunt: Orpheus,
Ἡ πρώτη ζέυξασα βοῶν ἀροτῆρα τένοντα,
Quae prima iunxit boum aratricem cervicem.
Adiiad Triptolemum, tamquam ab ea edoctum, id referunt, Hyginus A. 277. nec alius apud Poetam,
---- uncique puer monstrator aratri.
Quidam ad Buzygem Heroem Atheniensem, Plin. l. 7. c. 56. Nec desunt, qui Minervae tribuant, quae Βοαρμία propterea a Boeotiis dicta fuerit, apud Phaucrinum. Ab aliis creditur Bacchus primus esse huius artis auctor, Diodor. Sic. l. 3. qui ideo cornua ei a Pictoribus ac Poetis affingi addir. Vide quoque Arrianum in Indic. Neque ab co diversus Osiris, cui idem inventum tribui, tam es Plut. quam ex Diodoro, constat. In Aeschyli Prometheo vincto, hoc idem Prometheus ita sibi vindicat.
Κἄζευξα πρῶτος εν ζυγοῖσι κνώδαλα
῾Ζέυγλαισι δουλέυοντα σώμασιν θ', ὅπως,
Θνητοῖς, μεγίςτων διάδοχοι μοχθημάτων
Γένωντ᾿. ---- ----
Et iumenta Primus iugo subieci,
Quae collis iugo insertis et corporibus serviunt, ut
Homines a maximis laboribus sublevent.
In Hispania, vetustissimus Tartessiorum Rex Abides, boves primo aratrô domatifrumentaque sulcô serere, docuit, ut Trogus est auctor l. 24. Quo pertinere videtur, Abidis nomen aut cognomen potius, illi Regi inditum, a Phoenicibus Tartessi iam olim incolis: quia Phoeniciô sermone abad, est terram colere et agricolam notat. etc. Quam de aratri origine litem Servius iptime decidit, ex cuius sententia: Non unus aratrum in toto orbe monstravit, sed diversi in diversis locus. Net est. quod Graeci hoc inventum Cereri aut Triptolemo ascribant, cum utroque antiquior Moses de agricultura leges tulerit: ut cum arare vetat primogenito bovis, Deuteron. c. 15. v. 19. et bovem ad aratrum cum asino iungere, prohibet loc. supra cit. Et ad caedis expiationem, iuvencam decollari iubet, quae nondum araverit, Deuteron.c. 21. v. 3. Quid? Quod diu ante Mosen Iobo fuêre primo quingenta, deinde mille iuga boum, et agricolatio multa, Iobi c. 1. v. 3. etc. ult. v. 12. Proinde agriculturae nullus alius auctor agnoscendus, quam summus Deus, a quo hoc inventum exsiste diserte tradit Esaias in fin. c. 28. Prima is artis rudimenta Canino cum inspriâsset, eôdem auctore posteriores colophonem addiderunt, boum usi ministeriô, quos homini subiecerat, Psam. 8. v. 7. 8. etc. Vide Bochart. Hieroz. l. 2. c. 32. part. prior. uti de Aratiri in oppidis condendis destruendisque apud veteres usu infra voce Oppidum. Apud Recentiores aratrum Soca dicitur, quam vocem infra vide. Coeterum Aratrum, aliaque operi faciundo neceslaria, ob foenus pignori capere Legislatores olim Graecos vetitum voluisse, apud Diodorum habes l. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”